monumenta.ch > Plinius > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 125
{XLVII} post id aequinoctium diebus fere IIII et XL vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in III idus Novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso est Africus. ante brumam autem VII diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen II dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria; nunc idem avaritia cogit.